- MAGNUM Mysterium
- MAGNUM Mysteriumμέγα τῆς εὐσεβείας μυςτήριον, Incarnatio Domini nostri vocatur, 1 tim. c. 3 v. 16. h. e. μέγιςτον, maximum, ut Theophylactus exponit: allusione ad ritus Gentilium, ubi non Umina tantum quaedam μεγάλα dicta, seu magni Dii, et in ipsa Epheso μεγάλη Α῎ρτεμις, magna Diana, Actor. c. 19. v. 27. Athenis, Ceres et Proserpina, μεγάλαι Θεαὶ, magnae Deae; verum etiam varia Sacra sollennia: maiora vocata, μεγάλα ἱερὰ, ut apud Lucian initio de Dea Syra: Ita festa Liberalia, seu Dionysia Athenis maiora quaedam appellata, quae et Anthesteria et antiquiora e tribus, de quibus vide Thucididem l. 2. Panathaenea ibidem: Daedala etiam apud Baeotios, alia μεγάλα, alia μεκρὰ, fuêre, teste Pausaniâ in Baeoticis. Eleusinia in prin is μηςτήρια μεγάλα fuêre, utpote quae maxima in toto Orbe habita sunt. Imo horum ipsorum quaedam μεγάλα, magna seu maiora quae et μεγάλαι νύκτες, magnae noctes: alia μεκρά, minora, Agrae videl. et Alimunte: quae inter se non parum differebant. Inter alia, illis initiari antiquitûs peregrinis fas non fuit, his licuit: illa Cereri proprie dicata erant, haec Proserpinae: in illis plene initiari mosfuit, seu δευτέρᾳ μυήσει de omnibus edoceri, apud Clem. l. 6. Strom. unde ἐπόπται et ἔφοροι, in his ad maiorum perceptionem praeparari saltem, qui proin μύςται, et sacra haec προτέλεια vocitata. Tempore in super differebant etc. Quia itaqueve doctrina de Incarnatione non modo fictitiis omnibus religionibus falsisqueve mysteriis maior certiorque est, utpote quum de vero Deo sit, qui est μέγας θεὸς, Tit. c. 2. v. 13. sed et in ea tota iustaque et absoluta consistit religio, ac cognitio pietatis, indeque salutis nostrae. et quidem mysterium est omnibus gentibus, atque adeo etiam ξένοις, propostum, quod, quum antea veluti minoribus mysteriis adumbratum fuisset, suô tempore plenissime revelatum est: sic ut omnes Christiani sint iam non nudi tantum ἐπόπται, spectatores, sed et ἱερεῖς sacerdotes, merito μέγα τῆς εὐσεβείας μυςτήριον Apostolô dicitur. Vide Cl. Gothofredum Exercitatione II. quae est de Incarnatione Christi, et ex eo Cl. Suicerum Thesauro Eccles. voce Μυςτήριον.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.